JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM GENERATIO DIVINA AETERNITATE MENSURETUR CiRCA nonam distinctionem quaeritur : Utrum divina generatio mensuretur aeternitate. Et arguitur quod non. Illud enim quod intelligitur per modum cujusdam fluxus et egressus, non potest mensurari aeternitate; quia fluxus videtur importare aliquid mutabile, aut quemdam transitum, quod repugnat aeternitati. Sed generatio Verbi est per modum cujusdam egressus. Ait enim Propheta Michaeas (c. 5, v. 2) : Egressus ejus ab initio, sicut a diebus aeternitatis. Ergo generatio Verbi non mensuratur aeternitate. In oppositum arguitur sic : Quod est coaevum aeterno, est aeternum. Sed generatio Verbi est coaeva Patri aeterno. Igitur. Minor patet : quia splendoris nativitas est coaeva soli; sed Filius a Patre nascitur ut splendor a sole; ergo. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo videbitur quomodo generatio est in divinis. In secundo, quid sit aeternitas; et videbitur de proposito principali.