JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM UNUS DEUS IN DIVINIS SIT TRES PERSONAE TERTio circa eamdem distinctionem quaeritur : Utrum in divinis, unus Deus sit tres personae. Et arguitur quod non : quia si tres personae sunt una essentia, sequitur quod sint tres persona?, et quod non sint tres personae divinae; sed iste est pessimus error, scilicet ponere contradictoria simul esse vera; ergo, etc. Antecedens patet: quia si tres personae sunt una essentia, ergo personae sunt tres; et ex alia parte, si tres personae sunt una essentia, personae non erunt tres, quia una persona erit alia, per illam regulam : Quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem; et sic si quaelibet persona est eadem essentiae, omnes personae erunt eaedem ad invicem, nullo modo realiter distinctae, et sic non erunt tres realiter; quod fuit probandum.
Secundo sic. Illud non est ponendum, quod infringit artem syllogisticam ; praesertim syllogismum expositorium, qui est ex se evidens, ut dicitur primo Posteriorum, scilicet quod, medio existente hoc aliquid et singulari signato, necesse est extrema conjungi. Sed si ponamus quod in divinis una essentia sit tres personae, dictus modus arguendi infringitur. Patet : quia divinitas est quaedam res simplicissima, qua demonstrata potest dici : haec res est Pater, et haec eadem res est Filius, et tamen non sequitur, ergo Pater est Filius vel e contra; quod est contra omnem artem syllogismi expositorii. Igitur illud ex quo tale quid sequitur, nullatenus est ponendum.
Tertio. Illud non est ponendum ad quod sequitur contradictoria esse simul vera de eodem. Et hoc sequitur si ponamus quod tres personae sunt una essentia. Tunc enim essentia illa et Pater sunt eadem res, et tamen de essentia dicitur quod est Filius, et de Patre quod non est Filius; et sic contradictoria de eodem videntur verificari. In oppositum est Athanasius in suo symbolo, et determinatio Ecclesiae: Extr., de Summa Trinitate, et fide catholica. Et Joannes Apostolus, in prima sua canonica (cap. 5, v. 7), dicens : Tres sunt quitesti-monium dant in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt.
In hac quaestione erunt tres articuli, juxta tria dubia tacta in argumentis. In primo, videbitur quomodo in divinis non falsificatur illa maxima de qua fit mentio in primo argumento. In secundo, quomodo in divinis non infringitur syllogismus expositorius. In tertio, quomodo in divinis non verificantur contradictoria de eodem.