JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM DIVINA ESSENTIA SIT FORMALIS TERMINUS DIVINAE GENERATIONIS lncA quintam distinctionem quaeritur : Utrum divina essentia sit formalis terminus divinae generationis. Et arguitur quod non. Sic. Si divina essentia esset terminus generationis, hoc non esset nisi quia esset accepta per generationem. Sed Filius non accipit essentiam. Ergo essentia non est terminus divinae generationis. Probatio mediae. Accipere enim, cum non conveniat tribus personis, est actus notionalis. Sed nullus actus notionalis terminatur ad essentiam; sicut patet quod Pater non generat essentiam. Ergo nullus Filius accipit essentiam. In oppositum arguitur sic. Illud in quod est generatio est terminus generationis. Sed Hilarius dicit quod nativitas Unigeniti naturam ingenitam subsistit. Ergo natura vel essentia est terminus generationis. In hac quaestione erunt duo articuli. In quorum primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur objecliones.