JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM PRAEDESTINATI DE NECESSITATE SALVENTUR iRCA quadragesimam distinctionem quaeritur : Utrum praedestinati de necessitate salventur. Et arguitur quod sic. Omne scitum a Deo fore, necessario eveniet. Sed praedestinatos salvari, est praescitum a Deo. Igitur necesse est quod praedestinati salventur. In oppositum arguitur sic. Illud dici non debet, ex quo vana redditur omnis persuasio, et omnis oratio, et effectus Sacrae Scripturae, immo et Passio Christi, et quidquid sollicitudinis divinae, angelicae, vel humanae, circa homines esse potest. Sed haec omnia vana essent, si ex aeterna praedestinatione iste immutabiliter salvaretur, et ille ex reprobatione damnaretur. Ergo esse non possunt. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo, inquiretur de praedestinatione, quid sit, et de ejus opposito, scilicet reprobatione. In secundo, de providentia, quid sit, et de fato, et eufortunio. In tertio, an aliquod praedictorum immutabilitatem inducat in actibus humanis.