JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM PLURALITAS ATTRIBUTORUM DIVINAE SIMPLICITATI REPUGNET ITERUM circa octavam distinctionem quaeritur : Utrum attributorum pluralitas divinae simplicitati repugnet. Et arguitur quod sic. Illud enim quod est summe unum, maxime a pluralitate removetur; albus enim, secundum Philosophum, est qui est magis impermixtus. Sed divina essentia est summe una; quia est principium totius unitatis. Ergo in ea nulla pluralitas cadere potest. In oppositum arguitur. Omne quod simpliciter melius est esse quam non esse, Deo est attribuendum. Sed sapientiam, et bonitatem, et hujusmodi, simpliciter melius est esse quam non esse. Ergo sunt in Deo. In ista quaestione erunt duo articuli. In quorum primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur adversariorum objectiones.