JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum, sit : Prima conclusio : Quod ad hoc quod aliqua propositio sit per se nota, suiticlt quod praedicatum sit de ratione subjecti. Istam propositionem seu conclusionem ponit sanctus Thomas, de Veritate, q. 10, art. 12, ubi sic dicit : " Ad hoc quod aliquid sit per se notum, nihil aliud requiritur, nisi ut praedicatum sit de ratione subjecti. Tunc enim subjectum cogitari non potest, sine hoc quod praedicatum sibi inesse appareat. "
Haec ille. Item, prima parte, q. 2, art. 1 : " Ex hoc, inquit, aliqua propositio est per se nota, quia praedicatum includitur in ratione subjecti, ut, homo est animal; nam animal est de ratione hominis. "
Haec ille. Idem ponit primo Contra Gentiles, cap. 10. Item, quarto Metaphysicae (lect. 5), dicit : " Propositiones per se notae sunt quae statim notis terminis cognoscuntur, ut dicitur primo Posteriorum (t. c. 24). Hoc autem contingit illis propositionibus in quibus praedicatum ponitur in diffinitione subjecti, vel praedicatum est idem subjecto. "
Haec ille. Secunda conclusio est quod non omnis propositio per se nota, est per se nota nobis. Hanc ponit sanctus Thomas in locis praeallegatis. Unde in quaestionibus de Veritate, sic dicit: " Dupliciter est aliquid per se notum, scilicet secundum se, et quoad nos. Ad hoc enim quod aliquid sit per se notum, nihil aliud requiritur, nisi ut praedjcatum sit de ratione subjecti; tunc enim subjectum cogitari non potest, sine hoc quod praedicatum sibi inesse appareat. Ad hoc autem ut aliquid sit per se notum nobis, oportet quod nobis sit cognita ratio subjecti, in qua includitur praedicatum; et inde est quod quasdam sunt per se nota omnibus, quando scilicet hujusmodi propositiones habent talia subjecta, quorum ratio omnibus est nota, ut, omne totum majus est sua parte, quilibet enim scit quid sit totum et quid pare. Quaedam vero sunt per se nota sapientibus tantum qui rationes terminorum cognoscunt, vulgo eas ignorante, et secundum hoc Boetius, in libro de Hebdomadibus, dicit quod duplex est modus communium conceptionum (a) : una est communis omnibus, ut, si ab aequalibus aequalia demas, aequalia manent, quae restant, inter se; alia est quae est doctorum tantum, ut, incorporalia in loco non esse, quae non vulgus, sed docti comprobant, quia scilicet vulgi consideratio imaginationem transcendere non potest, ut ad rationem rei incorporalis pertingat. "
Haec ille. Idem ponit prima parte, ubi supra; et quarto Metaphysicae, ubi supra. Tertia conclusio est quod haee propositio, Deus est, secundum se est per se nota; non autem quoad nos. Hanc ponit ipse, ubi supra. Unde in de Veritate, ubi supra, post verba praemissa, subdit : " Hoc autem quod est esse, in nullius creaturae ratione perfecte includitur; cujuslibet enim creaturae esse est aliud a sui quidditate; unde non potest dici de aliqua creatura, quod eam esse sit per se notum et secundum se. Sed in Deo, esse suum includitur in ejus quidditatis ratione, quia in Deo idem est quid (6) est, et esse, ut dicit Boetius, et idem an est et quid est, ut dicit Avicenna; et ideo secundum se et per se est notum. Sed quia quidditas Dei non est nobis nota, ideo, quoad nos, Deum esse, non est per se notum, sed indiget demonstratione. Sed in patria, ubi essentiam ejus videbimus, multo amplius erit nobis per se notum Deum esse, quam nunc sit per se nolum, quod affirmatio vel negatio non sunt simul verae. "
Haec ille. Idem dicit prima parte, ubi supra; et primo Contra Geyitiles; et primo Sentent., dist. 3, q. 1, art. 2. (a) conceptionum.
acceptionum Pr. (6) quid. - quod Pr.