JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum sit Prima conclusio : quod divina neneratlo terminatur ad essentiam et ad personam. Probatur sic. Nam, secundum sanctum Thomam, primo Sentent., distinctione quinta, articulo unico, tertiae quaestionis : " Terminus generationis in creatis potest dupliciter accipi, sicut et principium. Dicitur enim principium generationis ipsum generans; et huic principio correspondet sicut terminus ipsum genitum. Dicitur etiam principium generationis a quo incipit generatio, et hoc modo principium vel initium generationis dicitur privatio formae inducendae; et huic principio terminus oppositus est forma per generationem inducta, sicut in dealbatione terminus a quo est nigredo, et terminus ad quod est albedo. Et sic in divinis generationis terminus, quamvis non sit ibi actio vel mutatio, potest dupliciter accipi, scilicet: ipsum genitum, et sic est Filius; vel essentia accepta a Filio per generationem. I Quod autem isti duo termini sint in divinis, probatur sic. Generatio invenitur in divinis secun- I. - 16 dum illud quod est perfectionis in ipsa. Sed tota perfectio generationis est ex termino ad quem. Ergo in generatione divina est terminus ad quem. Sed non videtur alius quam essentia, loquendo de formali termino, nec alius quam persona, loquendo de totali genito. Ergo generatio divina habet illos duos terminos. Secunda conclusio est quod generatio divina uou habet terminum a quo. Probatur sic. Tum quia illa generatio non incipit ex non esse. Tum quia generatio et quilibet motus totam imperfectionem habet a termino a quo, quod est privatio, vel contrarium (a) includens privationem ; et quia divina generatio nullam patitur admixtionem privationis, ideo licet habeat terminum ad quem, a quo est tota perfectio generationis, non tamen habet terminum a quo. Istam conclusionem cum probationibus ponit sanctus Thomas, ubi supra, ad primum. Tertia conclusio est quod divina essentia non est genita per se nec per accidens. Probatur conclusio per eumdem, ad secundum, ibidem, sic. Quia scilicet in divinis eadem essentia est in genito et generante penitus indivisa. Ergo non generatur etiam per accidens. Tenet consequentia. Quia constat quod non per se, cum etiam in creaturis non per se generetur, non enim generatur per se homo, sed hic homo. Quod etiam nec per accidens, probatur. Quia causa quod in generatis creatis natura generetur per accidens, quando suppositum per se generatur, est haec, quia scilicet essentia dividitur, nec habet idem esse in generante et genito, nec est eadeu numero, sed alia et alia. Hoc autem non est in Deo. Igitur etc. Quarta conclusio est quod divina essentia non se habet in divina generatione proprie loquendo, sicut materia vel subjectum, licet habeat unam de conditionibus lnaleriae. Probatur conclusio pro prima parte. Nam propria et completa ratio subjecti vel materiae includit imperfectionem, cum se habeat per modum potentialis et perfectibilis per actum supervenientem ; ergo non convenit divinaeessentiae.Tenetconsequentia.Et antecedens probatur ex diffinitione materia; vel subjecti, 8. Metaphysica; (t. c. 3). Sed pro secunda parte probatur sic conclusio. Nam conditio materiae est quod manet in re et tota generatione, et quod per eam res subsistit, praecipue res artificiata, quae est in genere substantiae propter suam materiam, ut dicit Commentator, 2. de Anima. Sed hoc convenit divinae essentiae. Igitur ipsa habet unam de conditionibus materia;. Istam conclusionem cum probatione ponit sanctus Thomas, in hac distinctione, q. 2, art. 1. Ex qua infert quod, cum dicitur : Filius est genitus de essentia Patris, ly de, dicit principium generationis communicatum genito a generante ; quod quidem accedit ad similitudinem principii materialis. Cum autem dicitur : Filius est genitus de Patre, ly de, dicit principium producens consubstantiale. Ista tamen negatur : Filius est genitus de substantia Filii vel de substantia Spiritus sancti; quia in ista propositione : Filius est genitus de substantia Patris, notatur consubstantialitas et ordo ad principium, qui non salvatur in aliis duabus propositionibus.
Haec sunt verba ipsius ibidem. Sciendum tamen quod, prima parte, q. 41, art. 3, dicit quod in illa : Filius est genitus de substantia Patris, ly de, dicit habitudinem principii consubstantialis formalis; nam in illis in quibus formae sunt subsistentes , possumus dicere quod angelus est de natura intellectuali; et per hunc modum dicimus quod Filius est genitus de substantia Patris, Filio per generationem communicata, quae in eo subsistit. Importatur etiam distinctio, ut dicit in Scripto. Et in hoc primus articulus terminatur.