JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM CHARITAS AUGERI POSSIT TERUM, circa decimam septimam distinctionem quaeritur: Utrum charitas possit augeri. Et arguitur quod non : quia nullum simplex et invariabile potest augeri; sed charitas est hujusmodi; igitur, etc. Major patet : quia augeri est variari, et moveri, et majus fieri, quod repugnat simplici. Minor patet : quia charitas est quaedam forma accidentalis ; modo forma simplex est et invariabilis, secundum Auctorem Sex Principiorum. In oppositum arguitur per Magistrum et sanctos. In hac quaetione erunt duo articuli. In primo videbitur an et quomodo charitas augetur. Insecundo an possit augeri in infinitum.