JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM NOMEN PERSONAE SIT NOMEN SECUNDAE INTENTIONIS Circa distinctionem vigesimam tertiam quaeritur : Utrum nomen personae sit nomen secundae intentionis. Et arguitur quod sic. Illud in cujus diffinitione ponitur secunda intentio, videtur esse nomen secundae intentionis. Sed individuum, quod est secunda intentio, ponitur in diffinitione personae, quam ponit Boetius, in lib. de Duabus naturis et una persona in Christo (cap. 3), dicens quod est rationalis natrine individua substantia. Ergo videtur quod sit nomen secundae intentionis. In oppositum arguitur. Illud nomen quod significat aliquid exsistens in re vere, circumscripto omni actu intellectus, non est nomen secundae intentionis. Sed manifestum est quod, si non esset aliquis intellectus, adhuc Pater esset una persona, et similiter Filius. Igitur, etc. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo, ponentur conclusiones. In secundo, movebuntur obiectiones.