JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM MERITORUM PRAESCIENTIA SIT CAUSA PRAEDESTINATIONIS VEL REPROBATIONIS iRCA quadragesimam primam distinctionem, quaeritur: Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis vel reprobationis. Et arguitur quod sic. "Non est iniquitas apud Deum, ut dicitur, Rom., 9 (v. 14). Iniquum autem est, ut aequalibus inaequalia dentur. Omnes autem homines aequales sunt, secundum naturam, et secundum peceatum originale. Attenditur autem inae-qualitas, secundum merita vel demerita propriorum actuum. Non igitur praeparat Deus inaequalia hominibus, praedestinando, vel reprobando, nisi propter praescientiam differentium meritorum. In oppositum arguitur sic. Deus praedestinavit nos salvos fieri, sicut salvat nos. Sed, secundum Apostolum, ad Titum, 3 (v. 5) : Non ex operibus justitix quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Non ergo praescientia meritorum est causa vel ratio praedestinationis. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur dubitationes.