JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM ULTIMO FINE PER INTELLECTUM APPREHENSO NECESSARIO FRUATUR CREATA VOLUNTAS ULTiMO circa primam distinctionem quaeritur : Utrum ultimo fine per intellectum apprehenso, necessario fruatur creata voluntas. Et arguitur quod non. Nihil est tam in potestate voluntatis quam ipsa voluntas, secundum Augustinum, primo Retractionum. Ex quo colligitur quod si actus voluntatis est in potestate voluntatis mediate, multo plus immediate. Sed in potestate voluntatis est velle finem et non velle mediante intellectu : potest enim avellere intellectum a consideratione finis, quo facto, non volet ipsum. Ergo, stante consideratione, poterit non velle, ut videtur. In oppositum arguitur. Nam majorem appetibilitatem habet finis in sua totalitate acceptus quam aliqua pars ejus. Sed esse et vivere sunt partes integrales ultimi finis; istae autem necessario appetuntur, juxta illud Philosophi 9. Etliic. (cap. 9) : esse et vivere est in omnibus eligibile et amabile; et illud 3. Politicae, (c. 4) : Inest aliqua boni particula ad ipsum vivere : unde multa mala sustinent homines invitati ad vivere, tanquam existente in ipso quodam solatio et dulcedine naturali. Ergo totus finis qui includit esse et vivere necessario appetitur. In hac quaestione erunt duo articuli. Nam in primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur objectiones.