JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM GENERATIO,. ET PROCESSIO SPIRITUS SANCTI SINT PROCESSIONES ALTERIUS RATIONIS IRCA tertiam decimam distinctionem quaeritur : Utrum generatio, et processio Spiritus Sancti sint processiones alterius rationis. Et arguitur quod non. Proprietates constitutivae Filii et Spiritus Sancti non sunt alterius rationis; ergo nec eorum processiones. Tenet consequentia; quia istae et illae idem realiter sunt. Antecedens patet; quia tunc Filius et Spiritus Sanctus essent diversarum rationum, et sic, alterius speciei. Iterum arguitur sic. Istae productiones terminantur ad^dem formaliter; ergo non sunt alterius rationis. Tenet consequentia ; quia productiones sunt alterius rationis propter terminos alterius rationis, et dicuntur ejusdem rationis propter terminos ejusdem rationis. Sed antecedens patet; quia terminus nativitatis Filii et processionis Spiritus Sancti est de essentia divina. In ista quaestione erunt duo articuli. In primo I. - QUAESTIO I. videbitur quomodo et penes quid distinguuntur nativitas Filii et processio. In secundo, penes quid et quomodo distinguantur generatio et spiratio active sumptae.