JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM IN DEO SIT OMNIPOTENTIA lRCA quadragesimam secundam distinctionem , quaeritur : Utrum in Deo sit omnipotentia. Et arguitur quod non. In Deo non est potentia; igitur nec omnipotentia. Antecedens patet: quia, sicut se habet materia prima ad actum, ita Deus, qui est primum agens, ad potentiam ; sed materia, secundum se considerata, est absque omni actu; igitur et Deus absque omni potentia. (a) non autem. --i (6) nisi. - si Pr. (f) consequentiam.
iVv. conclusionem Pr. In oppositum arguitur per illud Lucae, 1 (v. 37) : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Et alibi (Exod., 15, v. 3), scilicet in cantico filiorum Israel : Dominus quasi vir pugnator; Omnipotens nomen ejus.
In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur obiectiones.