JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM INTER DEUM KT CREATURAM SIT ALIQUA REALIS RELATIO IRCA trigesimam distinctionem quaeritur : Ulrum inter Deum et creaturam sit aliqua relatio realis. Et arguitur quod sic. Illa forma esl realiter in Deo, quae Deum nominat realiter talem. Sed aliqua relatio est hujusmodi; palet : nam Deus dicitur Dominus realiter, et non nisi per dominium, quod dicit relationem. Ergo dominium, quod est relatio Dei ad creaturam, est relatio realis. In oppositum arguitur sic. Nullum praedicamentum artis dialecticae, locum habet in Deo, secundum quod dicit Augustinus, 5. de Trinitate, cap. 2. Sed, si realis relatio esset in Deo respectu creatura?, sequeretur quod in Deo esset praedicamentum artis dialecticae realis; namque relatio, quae adest et abest prater subjecti corruptionem, reducitur ad aliquod novem generum accidentis, et non nisi ad praedicamentum relationis. In hac quaestione erunt duo articuli. Primus est de relatione reali. Secundus, de relatione rationis.