JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
Dilectis Filiis Ceslao Paban, Thomae Pegues, Sodalibus ex Ordine Dominicano
(Tolosam).
LEO P. P. XIII. Dilecti Filii, salutem et Apostolicam benedictionem. Merita quidem laude eos libenter prosequimur qui doctrinarum Aquinatis studia, a Nobis tantopere excitata, aliis atque aliis modis curant provehenda. Horum in numero vosmetipsi estis, qui collata opera in id incumbitis ut scripta Joannis Capreoli, qui ornamentum est istius Civitatis et Ordinis vestri, nova instructa editione in medium referatis. Floret ille, vel quatuor post saecula, opinione hominum prudentiorum utpote qui ejusdem Doctoris sapientiam et a reprehensione aculeisque dissentientium tueri et recta interpretandi ratione illustrare probe contenderit. Utroque igitur capite initum a vobis consilium commendabile est; libetque de primo operis volumine jam emisso, quod a pietate vestra dono accepimus, gratulari. Ut vero labores vestri ad optatum exitum pergant, uberemque habeant fructum, Apostolicam vobis benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die vii" Martii anno m dcccc, Pontificatus Nostri vicesimo tertio. LEO P. P. XIII. I. Imprimatur : t Renatus Franciscus, Archiep. Turoi^.
Imprimatur : Fr. M.-Constantius Ginies, Prov. S. 0. P.