JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM GENERARE ET PATERNITAS SINT IDEM REALITER IN DIVINIS CIRCA vigesimamseptimam distinctionem quaeritur : Utrum generare et paternitas sint idem realiter in divinis. Et arguitur quod non; quia ea quae reducuntur ad diversa praedicamenta, non videntur esse realiter idem; sed ista sunt hujusmodi, quia generare videtur reduci ad praedicamentum actionis, paternitas vero ad praedicamentum relationis; igitur non sunt idem secundum rem. Sed in oppositum arguitur : Nam Magister ponit, in hac distinctione, quod eadem proprietas dicitur paternitas vel generatio, et eadem filiatio et nativitas sive origo; igitur sunt realiter idem. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones.