JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM DEUS SIT IN GENERE ITERUM circa octavam distinctionem quaeritur : Utrum Deus sit in genere. Et arguitur quod non. Quia genus est prius eo quod in genere continetur. Sed nihil est prius Deo secundum rem, nec secundum intellectum. Ergo Deus non est in aliquo genere. In oppositum arguitur sic. Unumquodque mensuratur per aliquid sui generis, sicut longitudines (ot) Hunc textum divi Thomae non habet Pr., sed quaestio remanet interminata post liaec verba : secundum quod ponit sanctus Thomas, in tractatu de Quatuor Oppositionibus. Editio vero 1589 addit, post praedicta verba, hane notam : In prioribus codicibus aliud non habetur; tu tamen, vide Opusculum trigesimum septimum(33), capitulo quarto, circa pri7icipium, ubi dicit : " Ad lntjus evidentiam considerandum est quod esse diversimode se habet ad creationem vel ad generationem, etc, " usque ibi : H Ex dictis ergo manifestum est, etc, " ubi declarat subtiliter, quomodo esse est ratio fundandi talem respectum.
per longitudinem, numeri per numerum. Sed Deus est mensura omnium substantiarum, ut patet per Commentatorem, 10. Metaphysicae (commento 2"). Ergo Deus est in genere substantiae. In hac quaestione erunt duo articuli. In quorum primo ponam conclusiones. In secundo movebuntur objectiones.