JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM PATER ET FILIUS DILIGANT SE SPIRITU SANCTO mcA trigesimamsecundam distinctionem quaeritur : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto. Et arguitur quod non. Sicut se habent Pater et Filius ad sapere, sic se habent ad diligere; sed Pater non sapit sapientia genita, quae est Filius, secundum Augustinum, 7. de Trinitate, cap. 1; igitur nec Pater et Filius diligunt amore procedente, qui est Spiritus Sanctus. In oppositum arguitur sic. Circa materiam divinorum stare debet homo dictis Sanctorum; sed Sancti communiter concedunt quod Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto; igitur illa est concedenda. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo videbitur de quaesito. In secundo videbitur an Pater sit sapiens sapientia quam genuit.