JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
QUOMODO IN DIVINIS NON INFRINGITUR SYLLOGISMUS EXPOSITORIUS Quantum ad secundum articulum, dicitur quod ex positione trium personarum in unitate essentiae, non infringitur ars syllogistiea, nec expositorius syllogismus. Cum enim sic arguitur : essentia divina est paternitas; filiatio est essentia divina; ergo filiatio est paternitas,
est fallacia accidentis. Licet enim in Deo nullum sit accidens, est tamen quaedam similitudo accidentis, in quantum ea quae de invicem praedicantur secundum accidens differunt ratione et sunt unum subjecto. Verba sunt sancti Thomae, de Potentia Dei, q. 8, art. 2, in responsione ad sextum, ubi etiam dicit quod illa regula in qua fundatur dictum argumentum, scilicet : quidquid praedicatur de praedicato, praedicaretur de subjecto, (C tenet in praedicabilibus per se; per se autem praedicatur de aliquo, quod praedicatur de illo secundum propriam rationem; quod vero non secundum propriam rationem praedicatur, sed propter identitatem rei, non praedicatur per se. Cum ergo dicitur: essentia divina est paternitas, non praedicatur paternitas de divina essentia propter identitatem i-ationis, sed rei, et similiter nec essentia de paternitate. "
Haec ille. Ex quibus patet quod ista positio non infringit verum modum syllogizandi expositorie, sed syllogismos sophisticos repudiat ac refellit. Consimili modo possunt solvi illa sophismata quae solent fieri circa istam materiam, ut dicendo sic : omnis Deus est Pater; sed Filius est Deus; ergo Filius Dei est Pater. Item : omnis Pater in divinis generat; sed essentia divina est Pater in divinis; ergo etc. Omnia enim haec solvuntur, quia incidit in eis fallacia accidentis. Sciendum enim quod, secundum sanctum Thomam, in tractatu suo de Fallaciis (cap. iO), capitulo de Fallacia accidentis : " Accidens de quo loquimur in fallacia accidentis, accipitur secundum quod distinguitur contra per se. Per se autem dicitur aliquid inesse alicui , quod ei convenit secundum propriam diffinitionem. Quod autem inest alicui praeter haec, inest per accidens. Unde ad hoc quod est per se inesse, aut per accidens, tripliciter aliquid potest se habere. Quaedam enim sunt quae omnino sunt idem secundum substantiae rationem, ut vestis et indumentum; et in istis est solummodo per se, et nullo modo per accidens. Quaedam vero sunt, quorum unum est omnino extraneum a ratione alterius, sicut se habent homo et album ; et in istis est solummodo per accidens, et nullo modo per se. Quaedam vero sunt, quorum unum aliquo modo pertinet ad rationem alterius, licet non sint omnino eadem secundum diffinitionem; sicut se habent superius et inferius, et proprium et species. In primis, quidquid dicitur de uno, dicitur de alio; in aliis autem non, sed quandoque. Nam quando aliquid convenit uni conjunctorum per accidens, secundum illud quod est idem alteri, tunc convenit etiam alteri; sed quando aliquid convenit uni secundum quod distinguitur ab alio, tunc non oportet quod conveniat alteri; immo sic arguendo, est fallacia accidentis, "
Haec ille. I Si Ex quibus patet quod, cum essentia divina, et Pater, se habeant illo modo per accidens, quo dictum est, non oportet quod quidquid convenit uni, conveniat alteri; sicut essentiae divinae convenit hoc praedicatum, commune, et hoc praedicatum, Filius; dicimus enim quod essentia est communis, essentia est Filius; quae praedicata non conveniunt Patri; et (") similiter, generare convenit Patri, et, distinguitur a Filio; quae tamen essentiae non conveniunt. Unde, secundum regulam praedictam, quandocumque aliquid attribuitur essentiae secundum illud in quo convenit cum Patre, etiam illud convenit Patri et Filio, et econtra, sicut ista praedicata : bonus, sapiens, infinitus et hujusmodi; quandocumque autem aliquid convenit essentiae secundum illud in quo distinguitur a Patre, si illud attribuatur Patri ex hoc quod est idem essentiae, committitur fallacia accidentis, ut patebit in articulo sequenti. Similiter ex dictis patet quod instantia quorumdam nulla est, qua dicunt quod si distinctio rationis inter Patrem et essentiam causaret fallaciam accidentis in hoc processu : haec essentia est Pater; haec essentia est Filius; ergo Filius est Pater, eadem ratione hic erit fallacia accidentis: Socrates est homo; Socrates est pater; ergo pater est homo,
patet, inquam , quia in hoc secundo syllogismo non incidit fallacia praedicta : quia esse patrem non convenit Socrati secundum quod distinguitur ab homine, sed esse individuum aut singulare convenit Socrati ut distinguitur ab homine; et ideo hic est fallacia accidentis : Socrates est individuum ; Socrates est homo; ergo homo est individuum. Et in hoc secundus articulus terminatur.