JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum, sit Prima conclusio : Quod Deus est in omnibus creaturis, non sicut pars essentiae, vel accidens, sed sicut agens adest ei in quod agit. Istam conclusionem probat sanctus Thomas, 1 p., q. 8, art. 1, sic dicens : " Deus est in rebus omnibus , non quidem sicut pars essentiae, vel sicut accidens, sed sicut agens adest ei in quod agit. Oportet enim omne agens conjungi ei in quod agit, et sua virtute illud contingere; unde, in 7. Physicorum (t. c. 10), probatur quod movens et motum oportet esse simul. Cum autem Deus sit ipsum esse per essentiam, oportet quod esse creatum sit proprius effectus ejus, sicut igniri est proprius effectus ignis. Hunc autem effectum causat Deus in rebus, non solum quando primo esse incipiunt, sed quamdiu in esse conservantur; sicut lumen in aere causatur a sole, quamdiu aer illuminatus manet. Quamdiu igitur res habet esse, oportet quod Deus assistat ei secundum modum quo esse habet. Esse autem est illud quod est magis intimum cuilibet, et quod profundius inest omnibus, cum sit formale omnium quae in rebus exsistunt. Oportet ergo (a) quod Deus sit in omnibus rebus, et intime. "
Haec ille. Item, 3. Contra Gentiles, cap. 68, sic arguit : " Necesse est ut causa agens sit simul cum suo effectu proximo et immediato. In qualibet autem re, est aliquis effectus proximus et immediatus ipsius Dei. Ostensum est enim, in secundo, quod solus Deus potest creare. In qualibet autem re, est aliquid quod per creationem causatur : in rebus quidem corporalibus, materia prima; in rebus autem incorporeis, simplices earum essentiae, ut apparet ex his quae in secundo sunt determinata. Oportet igitur Deum simul adesse in omnibus rebus; praesertim cum ea quae de non esse ad esse produxit, continue et semper in esse conservet, ut ostensum est. "
Haec ille. Secunda conclusio est quod Deus est ubique, non solum sicut in omni re, sed modo speciali est in omni loco. Istam probat, 1 p., q. 8, art. 2 : a Cum, inquit, locus sit quaedam res, esse aliquid in loco potest intelligi dupliciter : vel per modum aliarum rerum, id est, sicut aliquid dicitur esse in aliis rebus quocumque modo, sicut accidentia loci sunt in loco; vel per modum proprium loci, quo modo sunt locata in loco. Utroque autem modo, Deus, secundum aliquid , est in omni loco; quod est esse ubique. Primo quidem, sicut est in omnibus rebus ut dans eis esse et virtutem et operationem, sic etiam est in omni loco ut dans virtutem locativam. Item : locata sunt in loco in quantum replent locum; et Deus omnem locum replet. Non sicut corpora : corpus enim dicitur occupare locum in quantum non compatitur aliud corpus secum; sed (a) per hoc quod Deus est in aliquo loco, non excluditur (6) quin alia sint ibi; immo per hoc replet omnia loca, quod (y) dat esse omnibus locatis quae replent loca. "
Haec ille. Tertia conclusio est quod Deus generaliter est in omni re triplici modo, scilicet : per praesentiam, per essentiam, per potentiam; licet aliquibus specialibus modis sit in aliquibus creaturis. Istam conclusionem ponit ibidem, art. 3, dicens sic : " Deus dicitur esse in aliqua re dupliciter. Ufto modo, per modum causae agentis; et sic est in omnibus rebus creatis ab ipso. Alio modo, sicut objectum operationis est in operante; quod proprium est operationibus animae, secundum quod cognitum est in cognoscente, et desideratum in desiderante. Hoc igitur secundo modo, Deus est specialiter in rationali (S) creatura, quae cognoscit et diligit ipsum actu vel habitu ; et quia hoc habet rationalis creatura per gratiam, immo dicitur hoc modo esse in sanctis per gratiam. In rebus vero aliis ab ipso creatis, quomodo sit, considerandum est ex his quae in rebus humanis esse dicuntur. Rex enim dicitur esse per potentiam suam in toto regno suo, licet non sit ubique praesens. Per praesentiam vero suam, dicitur aliquid esse in omnibus quae sunt in prospectu illius; sicut omnia quae sunt in aliqua domo, dicuntur alicui praesentia, qui tamen non est secundum suam substantiam nisi in aliqua parte domus. Secundum vero substantiam vel essentiam dicitur aliquid esse in loco in quo ejus substantia habetur. Fuerunt ergo aliqui, scilicet Mani-chaei, qui dixerunt divinae potestati subjecta esse spiritualia et incorruptibilia; visibilia vero et corta) sed. - et Pr. (6) non excluditur. - Om. Pr. (y) quod. - qui Pr. (6) rationali. - omni Pr. II. reptibilia dixerunt esse subjecta potestati contrarii principii. Et ideo contra hoc oportet dicere quod Deus sit in omnibus per potentiam suam.
Fuerunt vero alii, qui, licet crederent omnia subjecta esse divinae potestati, tamen divinam providentiam usque ad haec inferiora non extendebant; ex quorum persona dicitur, Job, 22 (v. 14) : Circa cardines cceli versatur, nec nostra considerat. Et ideo contra hoc oportet dicere quod est in omnibus per suam praesentiam.
Fuerunt vero alii, qui, licet dicerent omnia spectare ad divinam providentiam , tamen posuerunt omnia non immediate a Deo creata esse, sed quod immediate creavit primas creaturas, et illae creaverunt alias. Sed contra hoc oportet dicere quod sit in omnibus per essentiam. Sic igitur est in omnibus per potentiam, in quantum omnia ejus potestati subduntur; est autem in omnibus per praesentiam, in quantum omnia nuda et aperta sunt oculis ejus; est autem in omnibus per essentiam, in quantum adest omnibus ut causa essendi, s
Haec ille. Easdem conclusiones ponit, 1. Senlent., distinctione praesenti. Et sic est finis primi articuli.