JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM PATER ET FILIUS SINT UNUM PRINCIPIUM SPIRITUS SANCTI IRCA duodecimam distinctionem quaeritur : Utrum Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti. Et arguitur quod non. Quia, cum dicitur: Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, non potest designari unitas personalis, quia sic Pater et Filius essent una persona; nec etiam unitas proprietatis, quia si propter unam proprietatem Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, pari ratione propter duas proprietates videtur Pater esse duo principia Filii et Spiritus Sancti; quod est inconveniens. Non ergo Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti. In oppositum arguitur sic. Nam Augustinus dicit in 5. de Trinitate (cap. 14), quod Pater et Filius non sunt duo principia sed unum principium Spiritus Sancti.