JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM RESPECTU ACTUS GENERATIONIS DIVINAE IN PATRE SIT ALIQUA POTENTIA CiRCA. septimam distinctionem quaeritur : Utrum in Patre sit aliqua potentia respectu actus generationis aeternae. Et arguitur quod non. Omnis potentia vel est activa vel passiva. Sed neutra illarum in proposito potest competere. Potentia enim passiva in Deo non est; potentia vero activa non potest competere uni personae respectu alterius, cum personae divinae non sint factae. Ergo in divinis non est potentia ad actum generandi, nec ad alium actum notionalem. In oppositum arguitur sic. Nam dicit Augustinus Contra Maximinum (lib. 2, cap. 7) : Si Deus Pater non potuit (fenerare Filium, ubi est omnipotentia Dei Patris 1 Ergo sequitur quod Pater habet potentiam respectu actus quo generat Filium. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur dubitationes.