JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM SPIRITUS SANCTUS A PATRE ET FILIO PROCEDAT me a undecimam distinctionem quaeritur: Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio. Et arguitur quod non, per Damascenum (de Fide orthodoxa), lib. 1, c. 8, dicentem : Spiritum. Sanctum ex Patre dicimus, et Patris Spiritum nominamus; ex Filio vero non dicimus,
(a) dicitur. - Om. Pr. sed ipsum Spiritum Filii nominamus.
Haec ille.
Ex quihus verbis patet ipsum velle Spiritum Sanctum non procedere a Filio; et per consec]uens conclusio est falsa. In oppositum arguitur auctoritatibus Sanctorum, quas Magister adducit in hac distinctione. Et probatur ratione : Pater communicat Filio quidquid est compossibile sibi. Sed spirare est compossibile Filio; non enim repugnat sibi ratione divinitatis, sic enim Patri repugnaret; nec ratione filiationis, quia productum potest producere, nec Filio repugnat aliquid producere vel originare unde Filius est. Ergo Pater sibi communicat spirare ; et per consequens uterque spirat Spiritum Sanctum ; et sic conclusio vera. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo dicetur ad quaesitum. In secundo inquiretur quomodo Filius distinguatur a Spiritu Sancto formaliter. In terlio inquiretur an Filius in esse personali constituatur formaliter per spirationem activam. Istas enim materias decrevi tangere in hac distinctione, quia circa illas Aureolus impugnat sanctum Tbomam in hac distinctione.