JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
(oc) enim quod non producit seipsum. - Olii. Pr. (6) quia. - Ad. Pr. UTRUM CREATURA SUBSISTENS SIT SUUM ESSE EXSISTENTE CiRCA octavam distinctionem, primo quae-ritur : Utrum aliqua creatura subsistens sit suum esse exsistentiae. Et arguitur quod non. Nam Doctores antiqui negant illud concorditer; igitur illud est simpliciter negandum. Tenet consequentia per locum ab auctoritate. Assumptum probatur. Nam Philosophus, secundo Poster. (t. c. 7), dicit quod esse non est substantia rei.
Et Avicenna, quinto suae Metaphysicae, cap. 1, et primo Physicorum, cap. ultimo, et ubique, est istius sententiae, quod esse accidit enti in omni alio, praeterquam in necesse esse.
Huic concordat Algazel in sua Logica, ubi multipliciter probat quod esse nostrum sit accidens.
Huic consonat Hilarius, 7. de Trinitate (cap. 2), dicens quod esse in Deo non est accidens sicut in omni creato.
Huic consentit Boetius, de Hebdomadibus, dicens : Diversum est esse, et quod est; ipsum vero esse nondum est; at vero quod est accepta forma essendi est atque subsistit.
Et sic patet quod omnes antiqui sunt hujus sententiae. In oppositum arguitur. Quia quandocumque aliqua sunt realiter distincta, unum potest per divinam potentiam ab alio separari. Sed esse non potest separari ab essentia; alias si separaretur, esse esset sine essentia, et essentia esset sine esse. Ergo non distinguuntur realiter. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo quorum ponentur conclusiones. In secundo vero, adversariorum objectiones.