JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM SIMILITUDO ET AEQUALITAS SINT RELATIONES REALES IN DEO iRCA trigesimamprimam distinctionem quaeritur : Utrum similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo. Et arguitur quod non. aequalitas non est aliquid positivum; ergo non est relatio realis in divinis. Tenet consequentia ex se. Sed antecedens patet: quia aequalitas est unitas in quantitate; sed unitas formaliter dicit negationem, cum non sit aliud quam indivisa quantitas. In oppositum arguitur sic. Quia, ubi concurrunt omnia requisita ad relationem realem, ibi videtur esse relatio realis. Sed in divinis personis, quoad aequalitatem, concurrunt omnia illa. Patet : nam ibi extrema sunt distincta ; secundo, utrumque extremum est reale; tertio, quia ex natura rei oritur respectus inter illa ; quarto, quia in termino est ratio ad quam potest relatio terminari. Quod enim, respectu similitudinis aut aequalitatis, omnia ista concurrant, patet : quia extrema, scilicet divinae personae, sunt realiter distincta; et ex natura rei consurgit similitudo et aequalitas inter illa; et quodlibet est suppositum, ita ut possit terminare hujusmodi respectum. Ergo similitudo et aequalitas in divinis sunt relationes reales. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur objectiones.