DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM DONA SPIRITUS SANCTI SINT HABITUS DISTINCTI A VIRTUTIBUS IRCA trigesimamquartam et trigesimam-quintam distinctiones quaeritur : Utrum dona Spiritus Sancti sint habitus distincti a virtutibus. Et arguitur quod non. Quia quorum diffinitio est eadem, ipsa quoque sunt eadem. Sed diffinitio virtutis convenit donis : unumquodque enim donum est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, etc. Et similiter, diffinitio doni convenit virtutibus infusis; est enim donum datio inreddibilis, secundum Philosophum (4. Topicoriim, cap. 4). Ergo virtutes et dona non distinguuntur. In oppositum arguitur. Quia Gregorius, i. Moralium (cap. 27, al. 12, in vet. 28), distinguit septem dona, quae dicit significari (y) per septem filios Job, a tribus virtutibus theologicis, quas (3) dicit significari (e) per tres filias Job. Et, in 2. Moralium (cap. 49, al. 27, in vet. 36), distinguit eadem septeni dona a quatuor virtutibus cardinalibus, quas (K) dicit significari (r,) per quatuor angulos domus. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, obiectiones. In tertio, solutiones.