DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM DOLOR IN ANIMA CHRISTI, TEMPORE PASSIONIS PERVENERIT USQUE AD RATIONEM SUPERIOREM CIRCA. sextamdecimam et decimamsepti-mam distinctionem 3. Sententiarum, quaeritur : Utrum dolor in anima Christi, tempore passionis, pervenerit usque ad rationem superiorem. Et arguitur quod non. Quia impossibile est eidem secundum idem inesse contraria. Sed dolor est delectationi contrarius. Ergo impossibile est quod secundum superiorem partem, in qua de Dei visione gaudebat, doleret. In oppositum arguitur. Quia super illud quod (a) in Psalmo (87, v. 4) dicitur, Repleta est malis anima mea, dicit Glossa, exponens de Christo : id est, doloribus. Ergo secundum omnes partes animae dolor inerat. In hac quaestione (6) sunt tres articuli. In primo, ponentur conclusiones. In secundo, obiectiones. In tertio, responsiones.