DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM IN CHRISTO SINT PLURA ESSE CIRCA sextam distinctionem tertii Sententiarum quaeritur : Utrum in Christo sint plura esse. Et arguitur quod sic. Nam in Christo anima dat esse corpori, cum sit forma ejus; sed non dat sibi esse divinum, cum sit increatum. Ergo in Christo est aliud esse praeter esse divinum ; et sic in Christo non est tantum unum esse, sed plura. In oppositum arguitur sic : Unumquodque, sicut dicitur ens, dicitur unum; quia ens et unum convertuntur. Si ergo in Christo essent duo esse, et non tantum unum, Christus erit duo, et non unum; quod est falsum. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.