DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM CHRISTUS DESIERIT ESSE HOMO IN SUO DESCENSU AD INFEROS IRCA vigesimamprimam et vigesimam-secundam distinctiones 3. Sententiarum, quaeritur : Utrum Christus desierit esse homo in suo descensu ad inferos. Et arguitur quod non. Quia omnis sacerdos est homo. Sed in descensu ad inferos, et toto triduo mortis, Christus fuit sacerdos. Et aliter non esset verum quod dicitur in Psalmo (109, v. 4) : Tu es sacerdos in internum. Igitur Christus, in tali triduo, fuit homo ; et sic non desiit esse homo. In oppositum arguitur sic : Remoto superiori, removetur inferius. Sed vivum, sive animatum est superius ad animal et ad hominem : nam animal est substantia animata sensibilis. Sed in illo triduo seu descensu, corpus Christi non fuit vivum, neque animatum. Ergo non fuit homo. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponuntur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.