DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM FIDES SIT DE VISIS incA vigesimamquintam distinctionem 3. Sententiarum, quaritur : Utrum fides sit de visis. Et arguitur quod sic. Quia lumen fidei se habet ad articulos sicut lumen naturale ad principia naturaliter cognita. Sed lumen naturale facit videre principia per se nota. Ergo et lumen fidei facit videre articulos. In oppositum arguitur. Quia, Ilebraeor. 11 (v. 1), dicitur : Fides est argumentum non a]iparcntium. Ergo non est de visis. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, obiectiones. In tertio, solutiones.