DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM IN CHRISTO SINT DUAE FILIATIONES incA septimam et octavam distinctionem 3. Sententiarum, quaeritur : Utrum in Christo sint duce filiationes. Et videtur quod sic. Quia filiatio qua quis dicitur filius alicujus, ut patris, vel matris, dependet aliqualiter ab eo : quia esse relationis est ad aliud aliqualiter se habere; unde, et interempto uno relativorum, interimitur et reliquum. Sed filiatio aeterna, qua Christus est Filius Dei Patris, non dependet a Matre ; quia nullum aeternum dependet a temporali. Ergo Christus non est filius Matris filiatione aeterna. Aut ergo nullo modo est filius ejus; quod est falsum; aut oportet quod sit filius ejus quadam alia filiatione temporali. Ergo sunt in Christo duce filiationes. In oppositum arguitur. Quia, sicut dicit Damascenus (de Fid. orth.), lib. 3 (cap. 14), ea quae sunt naturae multiplicantur in Christo, non autem ea quce sunt personae. Sed filiatio maxime pertinet ad personam; est enim proprietas personalis. Ergo in Christo est tantum una filiatio. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.