DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM EX ACTIBUS HUMANIS ACQUIRANTUR HABITUS VIRTUTUM IN APPETITU SENSITIVO SUBIECTIVE EXSISTENTES, PUTA IN CONCUPISCIBILI, VEL IRASCIBILI. IRCA trigesimamtertiam distinctionem 3. Sententiarum, quasritur : Utrum ex actibus humanis acquirantur habitus virtutum , in appetitu sensitivo subjective exsistentes, puta in concupiscibili, vel irascibili. Et arguitur quod non : Quia contraria nata sunt fieri circa idem. Virtutis autem contrarium est peccatum mortale, quod non potest esse in appetitu sensitivo seu sensualitate. Ergo appetitus sensitivus non potest esse subjectum virtutis; ac, per hoc, nec ex actibus humanis potest in eo generari habitus virtutis. In oppositum arguitur sic. Nam Philosophus (3. Ethicorum, cap. 10) dicit de temperantia et fortitudine, quod sunt partium irrationalium. Partes autem irrationales, sunt irascibilis et concupiscibilis, quas pertinent ad appetitum sensitivum. Ergo virtutes aliquas sunt ibi subjective. Philosophus etiam dicit, 2. Ethicorum (cap. 1), tales virtutum habitus causari ex humanis actibus. Igitur conclusio vera. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, responsiones.