DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM NATURA HUMANA A FILIO DEI ASSUMPTA, A TRIBUS PERSONIS SUPPOSITIS DIVINAE NATURAE POTUERIT ASSUMI mei primam dislinctionem 3. Sententiarum quaeritur : Utrum natura humana, quam Filius Dei assumpsit, propter humani generis reparationem, potuerit assumi a tribus suppositis divinas naturae, aut a natura divina. Et arguitur quod non. Hoc enim supposito, scilicet quod eadem natura esset assumpta a tribus personis : aut esset unus homo; vel plures. Sed non plures : sicut enim una natura divina in pluribus personis, non patitur esse plures deos; ita una humana natura in pluribus personis, non patitur esse plures homines. Similiter etiam non posset esse unus homo : quia unus homo est iste homo, qui demonstrat unam personam ; et sic tolleretur distinctio trium personarum divinarum; quod est inconveniens. Non ergo duae aut tres personae divinoe possent accipere vel assumere unam naturam humanam.
Quod etiam natura divina, ut praescindit a personis, non possit assumere, arguitur sic : Assumptio importat terminum unionis. Sed unio non potest fieri in natura, sed solum in persona. Ergo, abstracta personalitate, natura divina non potest assumere. In oppositum arguitur. Et primo, quod tres personae possint assumere eamdem naturam : Quia persona incarnata subsistit in duabus naturis, divina scilicet et humana. Sed tres personae possunt subsistere in una natura divina. Ergo et in una natura humana, ita quod una natura humana sit assumpta a tribus personis.
Quod etiam natura divina, abstractis personalitatibus, possit assumere naturam humanam, arguitur sic : Quia, in divinis, personalitas dicitur proprietas personalis, quae est triplex, scilicet : paternitas, filiatio, et processio. Sed, his remotis per intellectum, adhuc remanet omnipotentia Dei, per quam est facta incarnatio. Ergo videtur quod, remota personalitate divina, natura divina posset assumere naturam humanam. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio responsiones.