DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM ALIQUA PURA CREATURA POTUERIT SATISFACERE PRO TOTA NATURA HUMANA COLLAPSA IN PRIMIS PARENTIBUS. IRCA decimaraoctavam, decimamnonam et vigesimam distinctiones 3. Sententiarum, quaeritur : Utrum aliqua pura creatura potuerit satisfacere pro tota natura humana collapsa in primis parentibus. Et arguitur quod sic. Sicut enim pro peccato debetur satisfactio, ita pro beneficio debetur gratiarum actio. Sed sufficit Deo gratiarum actio quam homo potest reddere, etiamsi non sit suis beneficiis aequalis; quia, ut dicit Philosophus, 8. Ethicorum (cap. 14), secundum potentiam refamulari homo diis et patribus, videtur esse justus, quamvis ad aequalia non possit. Ergo videtur quod similiter sufficiens satisfactio sit, id quod homo potest reddere ad expiandum peccatum. In oppositum arguitur : Quia nullus pro alio potest reddere quod pro seipso debet. Sed quaelibet creatura, totum quod est, Deo debet. Ergo nulla pura creatura potest pro alia sufficienter satisfacere. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.