DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM ANIMA CHRISTI IN VERBO VIDEAT OMNIA ALIA A VERBO TERiiM, circa quintamdecimam distinctionem, quaeritur : Utrum anima Christi in Verbo videat omnia alia a Verbo. Et arguitur quod sic. Quia majus est comprehensive cognoscere Verbum, vel divinam essentiam, quam videre omnia alia a Verbo. Sed anima Christi comprehendit Verbum, seu divinam essentiam. Igitur et omnia alia videt. Major nota est. Et minor probatur : Quia Isidorus dicit (de Summo bono, lib. 1, cap. 3) quod Trinitas sibi soli nota est, et homini assumpto. Igitur homo assumptus communicat cum sancta Trinitate in illa nolitia sui, quae est propria sanctae Trinitatis. Ejusmodi (a) autem est notitia comprehensionis. Igitur anima Christi comprehendit divinam essentiam. In oppositum arguitur quod, quanto aliquis perfectius cognoscit aliquod principium , tanto plura in illo principio cognoscit. Sed Deus perfectius videt suam essentiam, quam anima Christi. Ergo plura cognoscit quam anima Christi. Non ergo anima Christi in Verbo cognoscit omnia. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio responsiones.