DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM BEATA MARIA IN PECCATO ORIGINALI FUERIT CONCEPTA mei tertiam distinctionem tertii Sententiarum, quaeritur : Utrum beata Maria fuerit (6) concepta in peccato originali. Et arguitur quod non. Quia beata Maria fuit purior angelis beatis et stantibus. Sed angeli stantes nunquam incurrerunt peecatum. Ergo nec beata Maria. Minor nota est. Sed major patet per beatum Anselmum, in libro de Concentu virginali (cap. 18), ubi dicit quod conveniens fuit ut Virgo ea puritate niteret, qua major sub Deo nequit intelligi : cum ergo angeli sint sub Deo, sequitur quod puritas angelica non est major puritate beatae Virginis; nec dicendum quod aequalis; igitur minor. In oppositum arguitur sic : Secundum quod dicitur, Rom. 5 (v. 12), Omnes peccaverunt, praeter Christum ; et intelligitur de peccato originali, secundum Glossam. Cum ergo beata Maria sit una de numero omnium, et sit alia a Christo, ergo peccavit peccato originali. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur conclusio. In secundo objectiones. In terlio solutiones. (i) Amen. - (Jm. IV. (6) fuerit - fuit Pr.