DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM VIRTUTES HABITUALES SINT HOMINI NECESSARIAE rnCA vigesimamtertiam 3. Sententiarum distinctionem, quaeritur : Utrum virtutes habituales sint homini necessaria . ^^ ^^ Et arguitur quod non. Quia nullus habitus est necessarius. Sed virtutes sunt habitus. Igitur non sunt necessariae. Minor nota est. Major probatur. Quia habitus importat ordinem ad actum. Sed potentia importat principium actus sufficienter: nam et potentiae naturales, absque habitibus, sunt principia actuum. Ergo non est necessarium esse habitus. In oppositum arguitur sic : Quia habitus et virtutes sunt quaedam perfectiones. Sed perfectio est maxime necessaria rei, cum habeat rationem finis. Ergo necessarium est habitus et virtutes esse. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponuntur conclusiones. Insecundo, objectiones. In tertio, solutiones.