DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM ANIMA CHRISTI HABUERIT GRATIAM CREATAM FORMALITER ET ACTU INFINITAM C iRCA tertiamdecimam distinctionem 3. Sen- J? tentiarum, quaeritur : Utrum anima Christi habuerit gratiam creatam formaliter et actu infinitam. Et arguitur quod sic. Quia omne immensum , est infinitum. Sed gratia animae Christi, est immensa; dicitur enim, Joan. 3 (v. 34) : Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, scilicet Christo. Ergo gratia Christi est infinita. In oppositum arguitur. Quia gratia animae Christi est quid creatum in anima. Sed omne creatum, est finitum, secundum illud Sapientiae 11 (v. 21) : Omnia in numero, et pondere, et mensura constituisti. Ergo gratia Christi non est infinita. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio responsiones.