DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM UNIO NATURAE DIVINAE ET HUMANAE IN CHRISTO SIT MAXIMA UNIO incA quintam distinctionem 3. Sententiarum, quaeritur : Utrum unio natura divinae et humanae in Christo sit maxima unio creata. Et arguitur quod non : Quia per unionem fit aliquid unum. Sed ex unione anirnae et corporis in nobis, fit aliquid unum in persona et natura; ex unione autem divinae natura et humanae in Christo, solum fit aliquid unum in persona, et non in natura. Ergo major est unio animae ad corpus, quam divina natura ad humanam. Ergo talis unio non importat maximam unitatem creatam. In oppositum arguitur. Quia dicit Augustinus, 1. de Trinitate (cap. 10), quod homo polius est in Filio quam Filius in Patre. Filius autem est in Patre per unitatem essentiae, homo autem est in Filio per unionem incarnationis. Ergo major est unio incarnationis quam unio vel unitas divina: essentiae, quae tamen est maxima unitatum ; et sic, per consequens, unio incarnationis importat maximam unitatem. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tortio solutiones.