DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM HUMANITAS CHRISTI SIT ADORANDA ADORATIONE LATRIAE iRCA nonani distinctionem 3. Sententiarum, quaeritur : Utrum humanitas Christi sit adoranda adoratione Iatriae. Et arguitur quod non. Quia adoratio latriae debetur Deo, in recognitionem maximi dominii, secundum illud Deuteronomii, 6 (v. 13) : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Sed Christus, secundum quod homo, est minor Patre. Ergo humanitas ejus non est adoranda adoratione latriae. In oppositum arguitur. Quia dicit Damascenus (de Fid. orlh.), lib. 4 (cap. 3) : Adoratur autem caro Christi, incarnato Domini Verbo, non promte r seipsam, sed propter unitam ei liypostasim Verbi. Et super illud Psalmi (98, v. 5), Adorate scabellum pedum ejus, dicit Glossa : Qui adorat corpus Christi, non terram, intuetur, sed illum potius cujus scabellum est, in cujus honore scabellum adorat. Sed Verbum incarnatum adoratur adoratione latriae. Ergo et corpus ejus, seu humanitas. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.