DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM ANIMA. CHRISTI SIT SCIENS FORMALITER SCIENTIA CREATA GS^aejtfiRCA quartamdecimam distinctionem """ 3. Sententiarum, quaeritur : Utrum anima Christi sit sciens formaliter scien-(Jj^p^jJ tia creata. Et arguitur quod non. Quia ad hoc est necessaria scientia, ut per eam aliqua cognoscantur. Sed Christus per divinam scientiam cognoscebat omnia. Superfluum ergo fuisset quod in eo esset quaedam alia scientia. In oppositum arguitur. Quia dicit Ambrosius, in libro de Incarnatione (cap. 7): Deus in carne perfectionem tiumanae naturae assumpsit; suscepit sensum hominis, sed non sensum carnis inflatum. Sed ad sensum hominis pertinet scientia creata. Ergo in eo fuit alia scientia praeter divinam, ac per hoc scientia creata. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio responsiones.