DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM CHRISTUS, SECUNDUM QUOD HOMO SIT PERSONA DIVINA iRCA decimam distinctionem 3. Sententiarum, quaeritur : Utrum Christus, secundum quod homo, sit Deus, vel persona divina. Et arguitur quod sic. Christus, secundum quod homo est persona, et non alia quam divina. Ergo Christus, secundum quod homo, est persona divina. Prima pars antecedentis patet. Quia Christus, secundum quod homo, est substantia rationalis natura:; non autem substantia universalis; ergo substantia individua. Sed nihil aliud est persona, quam ratio-
notis naturae individua substantia, ut dicit Boethi in lib. de Duabus Naturis. Ergo Christus, secundum quod homo, est persona. In oppositum arguitur sic : Christus, secundum quod homo, non est persona aetcrna. Si ergo, secundum quod homo, sit persona, sequeretur quod in Christo sint duae persona , una temporalis, et alia aeterna, quod est erroneum. In hac questione sunt Ires articuli. In primo ponuntur conclusiones. In secundo, abjectiones. In terlio, solutiones.