DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM PERSONA DIVINA POSSIT ASSUMERE ENTITATEM TOTIUS RESULTANTEM EX MATERIA ET FORMA LAPIDIS AD INVICEM CONJUNCTIS mei secundam distinctionem 3. Sententiarum, quaeritur : Utrum persona divina possit assumere entitatem totius resultantem ex materia et forma lapidis ad invicem conjunctis. Et arguitur quod non. Quia persona divina non potest assumere naturam irrationalem. Sed talis entitas est irrationalis. Igitur. Minor nota est. Sed probatur major : Quia nobilior creatura nobilioris doni capax est. Ergo ad illud donum quod est nobilissimum inter dona nobilioris natura. , natura inferior capacitatem non habet. Sed humana natura est nobilior irrationali creatura. Cum ergo inter omnia dona quae nalurae humanae collata sunt, assumptio ipsius in unitatem divinae persona: sit nobilissimum, videtur quod hujus doni creatura irrationalis capax non sit; et ita non erit assumptibilis. In oppositum arguitur sic : Sicut in humana natura est similitudo Dei, ratione imaginis; ita in creatura irrationali est similitudo Dei, ratione vestigii. Sed similitudo et convenientia aliquorum ad invicem, est causa unibilitatis ipsorum. Ergo, sicut natura humana est unibilis Deo, ita et creatura irrationalis. In hac quaestione sunt tres articuli. Primo, ponentur conclusiones. Secundo, obiectiones. In tertio responsiones.