DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM HAEC COPULATIVA, CHRISTUS INCEPIT ESSE, ET CHRISTUS EST CREATURA, SIT CONCEDENDA IRCA undecimam distinctionem 3. Sententiarum, quaeritur : Utrum ista copulativa sit concedenda, sine quocumque addito : Christus incipit esse, et Cliri-stus est creatura.
Et arguitur quod sic. Quia quaelibet ejus pars, sine addito (a), est vera. Antecedens probatur.
(6) Primo, quoad primam parlem, sic : Christus incepit esse homo. Sed esse hominem, est esse simpliciter. Ergo Christus incepit esse simpliciter.
Pro secunda parte autem, sic : Principalior pars hominis est anima quam corpus. Sed, ratione corporis, quod traxit de Virgine, dicitur esse simpliciter natus do Virgine. Ergo, ratione animae, qiiae creata est a Deo, debet dici simpliciter creatus, et quod sit creatura. In oppositum arguitur.
Et primo, quod prima pars sit falsa. Quia dicitur, ad Hxbraeos, ultimo (v. 8) : Jesus Christus heri, et hodie; ipse et in saecula.
Secundo, arguitur quod secunda pare sit falsa. Quia dicit Ambrosius, 1. de Trinitate (de Fide ad Gratianum, cap. 16) : Numquid dicto (j) factus est Chrislus? numquid mandato creatus est Christus? quasi dicat, non. Et subdit : Quomodo autem creatura in Deo esse potest? etenim Deus naturai simplicis est, non conjunctis. Ergo haec non est concedenda : Christus est creatura.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.