DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM HOMO DEBEAT EX CHARITATE DILIGERE DEUM PLUS QUAM SEIPSUM incA vigesimamseptimam, vigesimamocta-vam, vigesimamnonam, trigesimam distinctiones 3. Sententialium, quaerilur : Utrum homo debeat ex charitate diligere Deum plusquam seipsum. Et arguitur quod non. Quia Philosophus dicit, 9. Ethicorum (cap. 4 et 8), quod amicabilia quae suntad alterum, venerunt ex amicabilibus quae sunt ad seipsum. Sed primum in quolibet genere est potissimum. Ergo amor quem quis habet ad sei- (i) primi. - Oni. IV. V - 23 psum, est potior amore quem habet ad alterum. Et ita quisque plus se diligit quam Deum, secundum naturam; et ita etiam secundum charitatem, cum gratia naturam non destruat. In oppositum arguitur(o) sic. Quia finis est magis diligendus his qu;e sunt ad finem. Sed Deus est finis omnium diligibilium ex charitate. Ergo ipse est maxime diligendus. In hae quaestione erunt Ires articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.