Vesparum genera multa sunt, sicut nos in antehabitis libris ostendendo distinximus : sed omnia mella inutilia colligunt, et plerumque in luteis parietibus et in terra nidificant. Quaedam eorumjurapiscium quaerunt in cibum: quaedam etiam carnes sugunt.
Punctura autem vespae et praecipue citrinae, est vehementioris calefactionis, quam punctura apis, et accidunt et ex punctura et morsu ejus dolor et rubedo et apostema.
Est autem quoddam genus magnae vespae, quod habet caput nigrum, et habet
aculeos plurimos, et est interficiens : etillae sunt majoris perniciei, et aliquando punctura earum perducit ad spasmum et ad genuum debilitatem. Similiter etiam in parvarum morsu quandoque augetur tumor, quando faciunt elevari in loco punclurae vesicam, et gravant linguam.
Haec igitur de vermibus dicta sint a nobis.
Jam expletus est liber Animalium, et in ipso expletum est totum opus naturarum, in quo sic moderamen tenui, quod dicta Peripateticorum prout melius potui, exposui : nec aliquis in eo potest deprehendere quid ego ipse sentiam in philosophia naturali : sed quicumque dubitat, comparet haec quae in nostris libris dicta sunt, dictis Peripateticorum, et tunc reprehendat, vel consentiat, me dicens scientiae ipsorum fuisse interpretem et expositorem : si autem non legens et comparans reprehenderit, tunc constat ex odio eum reprehendere, vel ex ignorantia : et ego talium hominum parum curo reprehensiones.
ERRATA.
In libro XXIII de AVIBUS, omissa est sub numero 54 bis descriptio cujusdam avis, cui nomen GUGULUS. De gugulo.
Gugulus, ut in antehabitis diximus, est composita, et est duplex. Quaedam enim componitur ex columba et niso sive sperverio. Quaedam autem hujus generis avis componitur ex columba et asture : rostrum enim et pedes conformes habet columbae, colorem autem pennarum et alas habet cum niso vel aslure, mores etiam ex utraque compositos : ex columba enim habet, quod non praedatur aves alias : ex niso autem et asture habet, quod insidiatur nidis avium aliarum debilium : et ideo aves pugnant cum gu- gulis tempore ovationis. Avis autem in cujus nido imponitur ovum guguli, nutrit eum et in ejus pulchritudine delectatur, ita quod hunc cibando fame afficitur. Alii vero partus ejus aliquando damnantur, aliquando etiam gugulus se nutrientem interficit, ut Plinius asserit.
De hac ave certum est, quod hieme latet in concavis arborum et lapidum : sed quod sibi aestate congreget quo hieme nutritur, pro certo falsum est : sed hieme deplumatur, et mutatur pennis.
Dicunt autem, quod quando haec avis ab aliquo primitus in vere auditur, si audiens terram directe toti plantae dextri pedis superpositam effodiat, et eam in lectis et aliis locis spargat, terra haec pulices perimit.
Hoc volumen decimum tertium
complectitur :
1. LXXVIII Sermones de Tempore.
2. LIII Orationes super Evangelia Dominicalia totius anni.
3. LIX Sermones de Sanctis.
4. XXXII Sermones de Sacrosanoto Eucharistiae Sacramento.
B. ALBERTI, MAGNI
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,
OPERA OMNIA,
EX EDITIONE LUGDUNENSI RELIGIOSE CASTIGATA, ET PRO AUCTORITATIBUS
AD FIDEM VULGATAE VERSIONIS ACCDRATIORUMQUE
PATROLOGIAE TEXTUUM REVOCATA, AUCTAQUE B. ALBERTI VITA AC BIBLIOGRAPHIA SUORUM
OPERUM A PP. QUETIF ET ECHARD EXARATIS, ETIAM REVISA ET LOCUPLETATA
CURA AC LABORE
AUGUSTI BORGNET, Sacerdotis dioecesis Remensis. ANNUENTE FAVENTEQUE PONT. MAI. LEONE XIII.
VOLUMEN DECIMUM TERTIUM
SERMONES.
PARISIIS
APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
13, VIA VOLGO DICTA DELAMBRE, 13
D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM, DOCTRINA TOTO
ORBE CELEBERRIMI