De causa canitiei et rugosiiatis in homine.
Causa autem unicoloritatis et discoloritas in aliis ab homine animalibus est propter naturam cutis. Sed hac de causa non variatur secundum calorem pilus in homine : quia non discoloratur a calore quem habet nisi quando variatur ex aetate ad albedinem canitiei. Accidit tamen hujusmodi varietas aliquando ex infirmitate et praecipue in barbis : in barba enim capilli albescunt ex phlegmate aqueo corio sive pelle albescente : sed cum albescunt pili propter senectutem, non albescit pellis propter hoc.
Causa autem prioris variationis est, quia causa talis infirmitatis in cute est, et sive infirmitate hac tamen albescit cutis ex causa aliqua, non propter hoc quod pili albescunt. Canities autem fit propter debilitatem vaporis qui exit a corpore : senectus enim frigida est et sicca. Scimus enim ex determinatis a nobis in libris physicis, quod cibus ad quodlibet in eo quod nutritur pervenit membrum : et cibus ille digeritur ad membri similitudinem ex calore naturali qui est in quolibet membro. Ex destituto ergo calore corrumpitur cibus : et tunc accidet membro aut destitutio, aut infirmitas. Hujus autem causa subtiliter quidem dicta est in libro de Nutrimento : et ex praedictis a nobis scitur per ea quae determinavimus de virtutibus membrorum in antehabitis hujus scientiae. Cum igitur humor in membro fuerit pauci caloris qui ipsum complete terminare non potest, et tunc si humor qui intrat per cibum, vincit calorem digerentem interius : tunc putrescet ex calore aeris circumstantis propter debilitatem decoctionis et digestionis ipsius. Omnis enim putrefactio ex calore innaturali est, sicut ostendimus in IV Meteororum. Calor autem innaturalis est accidentalis calor circumstantis. Putrefactio autem maxime accidit aquae et terrae : propter quod vapor terrae et aquae putrefiunt de facili : et tunc ex hujusmodi aqueo corrugantur corpora et corrumpuntur. Cibus ergo terrestris qui transit in pilos, putrescit quando bene digeritur, et ex illo cani generantur.
Causa vero albedinis canorum est similis causae corrugationis corporum. Causa autem sumitur ex hoc, quod in omni vapore terrestri multum est de natura grossi aeris, et corrugatio corporum contraria est secundum aliquem modum glaciali congelationi: vapor enim congelatus erit quasi glacies plana : et si non congelatur, facit rugositatem putrefactus
subtilibus eductis et contractis grossis per non congelantem, sed comprimentem frigiditatem. Et hoc dico de vapore subcutaneo qui est in manifesto corporis. Propter quod bene fecit Homerus, quando senectutem vocavit rugositatem et glaciem : eo quod haec in genere conveniunt quoad causam, sed non formae unius et ejusdem secundum eamdem causam, sicut patet ex praedictis : tam glacies enim quam rugositas sunt ex vapore in forma non simili existente, licet ambo sint aliquo modo quaedam vaporis putrefactio. Signum autem hujus est, quod expertum est multos ex infirmitate incanuisse, et post infirmitatem pilos ad pristinum colorem esse reversos. Causa autem canitiei quidem fuit diminutio caloris membrorum, quo tempore infirmitas corporibus accidit secundum omnia membra aequaliter parva et magna, et ex imperfecta digestione humoris canities accidit: et reversa sanitate vigoratus est calor et complevit digestionem, et tunc pili pristinum colorem iterato receperunt : et est hoc accidens sicut de illo de quo dicitur, quod ex sene per dictum modum factus est juvenis. Propter quod etiam rationabiliter hujusmodi infirmitas senectus quaedam intempestiva et accidentalis vocatur, et senectus vocatur infirmitas naturalis, eo quod in hujusmodi infirmitatibus idem accidit quod accidit in senectute.
Amplius pili temporum sunt qui inter omnes plus canescunt, eo quod posterius capitis vacuum est plus quam anterius, et siccius, et durius : eo quod in posteriori platea non est cerebrum, sicut patet per ea quae diximus de capitis anatomia . ''In parte autem sincipitis multus est humor : multus autem humor non cito putrescit. In temporibus autem medio modo se habet : non enim in eis est humor medullae adeo paucus quod exsiccet, nec adeo multus quod putredini diu resi-. stere possit: propter quod pili temporum albescunt ante alios pilos.
Haec ergo in communi est causa canitiei et calvitiei, nisi quod hic scire oportet, quod cum capilli fluant ex frigiditate poros comprimente, postea remanet pellis sicut glacies solida per quam nihil penetrat : et ideo etiam resplendent calva capita sicut specula quaedam. Et ex hac eadem causa scitur quare alia animalia non canescunt vel calvescunt. Cerebrum enim quod est in capitibus ipsorum proportione quantitatis suorum corporum est modicum et non multum humidum : et ideo vincit bene ipsum calor dirigens. Verumtamen inter omnia alia animalia bruta cani aliquando apparent in equis, eo quod ossa capitis equi teneriora et rariora sunt quam ossa capitum aliorum animalium. Signum autem hujus est, quoniam modica percussione incidente in caput equi, et praecipue in temporibus, statim mors inducitur, et maxime si vulnus ex laesura inducatur. Humor enim medullae cito exit a temporibus propter ossium quae ibi sunt teneritudinem.
Amplius autem pili rubei citius canescunt et albescunt quam nigri : eo quod rufum et rubeum quaedam sunt infirmitates pilorum pilis accidentes. Omne autem quod debilitatur in virtute naturali, citius canescit.
Amplius quidam opinantur grues nigrescere quando senescunt, per contrarium ejus quod accidit hominibus. Causa autem hujus est, quod pluma gruis per naturam tendit ad alborem : et cum senescunt, multiplicatus in pennis humor cito putrescit et elabitur, et remanet terrestreitas denigrans pennas.
Quod autem canities sit quidam modus putrefactionis ex hoc significatur, quod cooperti pili citius canescunt : pro-
pter quod non est canities siccitas sicut quidam opinantur. Coopertura autem prohibet eventationem : eventatio autem ejicit putrefactionem. Adhuc autem coopertura etiam prohibet exspirationem, quae repercussa citius putrescit: sicut in olla cooperta superius irrorat ad coopertorium. Signum autem ejus quod de infirmitate diximus, est quod inunctio calvitiei cum aqua et oleo aliquid curat de ipsa, si non sit radicata : eo quod aqua exsiccat praecipue si aliqua exsiccativa sint decocta in ea : oleum autem impinguat humorem qui capillorum est materia.
Amplius a quibusdam exeunt pili in extremitate anteriori albi, et in vicino capitis non albi: eo quod calor paucus digerens citius deficit in propinquo.