Gladius est piscis queifi noslrates militem vocant. Est hic piscis pellem habens delphini et figuram sturionis, nisi quod pellis plana est non aspera: et ubi finitur ad caudam, paulatim terminatur in gracilitatem: sed statim quasi abscisso corpori infigitur cauda lata et bifurcata. Dicitur autem gladius, quis nasus ejus longus est plusquam ad longitudinem cubiti et dimidii, et directe habet acumen et figuram gladii, et est de substantia nigra quae durior est quam cornu, et mollior quam os. Sub naso autem non habet os ad sugendum ut sturio, sed ad comedendum ut saluio, et inferius mentum ejus est triangulum et dentatiim. Cum gladio auteni occidit pisces, et, ut diciiht, perforat naves. Hunc piscem vidi mortuum integrum et manibus contrectavi. Hic piscis valde est pinguis, adipem habens iii dorso sicut porcus.