Philomela avis est parva nota, dicta a flXocet piXoc, quod dulce sonat, quia amat cantus dulces. Vel dicitur a "fXo"et phm: quia cum alia contendit cantu, potius vitam quam cantum victa deponat. Parva est corpore, sed magna spiritus vivacitate : hoc est quia mirabilem modulatum et multiplicem edit sonum : qui nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur quasi spiritu vocis inflexae, nunc distinguitur sono conciso, et tunc copulatur quasi spiritu retorto : et est plenus, gravis, acutus, creber, extensus, exaltatus, et depressus, omnia fere repraesentans, musicorum instrumenta. De hac ave expertus sum, quod advolat ad cantantes si bene cantant : et dum cantant auscultat tacens : et postea quasi vincere nitens, recantat et respondet: et hoc modo etiam seipsas invicem provocant ad cantandum.
De hac ave Plinius falsum dicit, quod videlicet quod postquam coierit, deponat vocem et mutet colorem : quia nos saepe vidimus eam canentem dum adhuc sederet in ovis.