Lanificiis vermis est, qui et bombex dicitur, qui et sericum facit. Hic erucae habet generationem. Nam primo vermis est, et foliis mori cibatus sericum facit bonum. Cibum autem accipiens de foliis lactucae non adeo bonum facit sericum. Hic vermis albus est, et magnus, multis sicut eruca pedibus distensus : in collo habet duo cornua mollia alba, et circa se facit sericum croceum vel album : omnes enim alii colores in serico fiunt per artem. Intus autem involutus in folliculo circa quod est sericum convertitur ad naturam ovalem, et erumpit in volatile alatum, et debile minus quam fuerat vermis: et post coitum trium dierum omnes moriuntur mares. Foemina autem posita albo in panno ovat ova plurima : propter quod et ipsa moritur. Pannus autem in loco ubi frigus ova gelare non poterit tota hieme reservatur, et in vere sole claro et calido existente soli exponitur : et tunc ex ovis vermes nascuntur, qui iterum cibo foliorum mori sericum faciunt sicut parentes eorum. Ex ore au- tem extrahunt humorem ex quo faciunt sericum.